monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, 25, 14
Sicut enim humiditas ab inferioribus corporis ad cerebrum ascendit, ita et anima cum sancto desiderio Deum cognoscendo omnia officia corporis hominis sursum trahit, et ut iterum eadem humiditas descendit, inferiora corporis implendo, sic etiam anima corpori condescendit, ne officia illius in offensione Dei operentur.